monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXVI.Cur Eunomius ab Eudoxio segregatus sit. <<<     >>> XXVIII.De concilio Tyanensi, ubi litterae Liberii et Occidentalium sunt receptae.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXVII.De latebris Athanasii.

1 Deinde Alexandria praeceptum praefectorum, studio Eudoxii destinatum, conturbavit Ecclesiam. Verum Athanasius irrationabilem furorem populi metuens, atque timens ne malorum faciendorum ipse causa esse videretur, quatuor mensibus semetipsum in sepulcro patris abscondit. Cumque propter eius absentiam, seditionem desiderio ipsius populus excitasset, agnoscens imperator propter hoc Alexandriam esse turbatam, litteris indicavit, ut Athanasius licenter teneret Ecclesias.
2 Et haec fuit causa ut usque ad Athanasii mortem Alexandrina non turbaretur Ecclesia. Quia vero post eius mortem rursus Ariani eas Ecclesias invaserunt, post pauca narrabo. [SOCRATES, lib. IV, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.]
Cassiodorus HOME

bav823.298 bav824.213 bnf1603.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik